AUSTER

AUSTER
AUSTER
ventus meridionalis, calidus et humidus, exitialis et morbosus, unde Horat. l. 2. Carm. Od. 14. v. 15.
Frustra per Autumnos nocentem
Corporibus metuemus Austrum.
Ab hauriendis aquis dictus, unde etiam Graece eâdem ratione Νότος appellatur, quoniam νοτὶς Latine humor dicitur. Virg. l. 1. Georg. v. 461.
---- ---- Unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster.
Ovid. Met. l. 1. v. 66.
---- Pluvioque madescit ab Austro.
Inde Horatio Epod. Od. 10. v. 19. udus dicitur, Ovidio l. 2. Met. v. 853. aquaticus, Claudiano madidus. Augustin. quoque, scite vocat pincernam pluviarum, quemadmodum idem Boream eleganter nominat terrae scopam. Fortasse tamen, propter calorem potius dici videatur, quasi αὐςτὴρ ab ἄυω sicco, uro. Nam Hesych. ἄυειν interpretatur ἀναπτειν, idemque ἆυσαι exponit καῦσαι, φλέξαι. Sane ventus hic ob aestum plantis plurimum incommodat. Unde Maro, l. 1. Georg. v. 444.
---- ---- Namque urget ab alto,
Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Imprimis autem flores torret, atque intersicit. Unde idem Virg. Ecl. 2. v. 58.
Eheu quid volui misero mihi? floribus Austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.
Et Statius Papinius, l. 3. Silv. 3. v. 129.
Pubentesque rosae primos moriuntur ad Austros.
Nic. Lloydius. Ceterum ventus hic et Aquilo; quibusdam Veterum soli duo venti appellati sunt, reliqui vero velut accessionum vice habiti, et prout inclinatione ac recessione ab hoc et illo axe deflecterent, Septentrionales et Meridionales dicti. Originem enim ducunt ab utraque Mundi meta; et, quum semel occoeperunt, diutissime durant ac vehementissimi sunt. Quam in sententiam a Lucilio scriptum, ex persona Cotys Thracum Regis,
Rex Cotus ille duos hos ventos, Austrum atque Aquilonem
Novisse aiebat solos se demagis, istos
Ex nimbo Austellos nec nosse, nec esse putare,
apud Nonium. Unde in antiquis Philosophorum Medicorumque scriptis, et praecipue apud Aristotelem et Theophrastum, ad designandas tempestatum et aeris constitutiones, quas venti faciunt, τὰ Βόρεια solum et τὰ Νότια nominantur: εν τοῖς Βορείοις, εν τοῖς Νοτίοις, i. e. flantibus Aquilonibus, flantibus Austris. At nusquam τὰ Ε῾πέρια, aut τὰ Ε᾿ῶα commemorantur, vide Salmas. ad Solin. p. 1250. et seqq. De ritu vero ad Austrum precandi, hîc infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Auster — Auster …   Deutsch Wörterbuch

  • Auster J/5T — Auster J/5B Autocar Auster J/5F Aiglet Trainer …   Wikipédia en Français

  • Auster 6B — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster C.4 — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster K — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster Mk 6B — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster Q — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster T.10 — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster T.7 — Auster AOP.6 Auster AOP.6 …   Wikipédia en Français

  • Auster B.5 — Auster AOP Mk 9 Auster AOP.9 …   Wikipédia en Français

  • Auster E.3 — Auster AOP Mk 9 Auster AOP.9 …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”